Glose
Revertere.Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet: quater dicitrevertere,quia Judaei ubicunque modo in quatuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel,reverterecorpore,revertereanimo ab errore, ut declines a malo. Iterumreverterecorpore,revertereanimo, ut facias bonum, et ne velis esse turbata. Non sufficit reverti voluntate, nisi reversio ostendatur Ecclesiae.Ut intueamur te,Ut speciem castitatis cognoscamus, et copulante adinvicem nos Christi amore, unam domum fidei ambae in ipso angulari lapide construamus.